monumenta.ch > Hieronymus > sectio 184 > . . . > sectio 13 > sectio 100 > sectio 80 > sectio 262 > sectio 240 > 18 > sectio 21 > . . . > sectio 4 > sectio 19 > sectio 117 > sectio 173 > sectio 22 > sectio 6 > sectio 44 > sectio 10 > 13
Ambrosius, Epistolarum classis I, 43, 12. <<<     >>> 14.

13.

1 Merito ergo postremus, quasi finis naturae formatus ad iustitiam, inter caetera animantia iusti arbiter.
2 Et si licet exemplum arcessere, sicut inter homines finis legis est Christus ad iustitiam omni credenti (Rom. X, 4), et nos tamquam iumenta contemplatione Domini; sic enim Propheta ait: Κτηνώδης ἐγενέθην παρά σοι, id est, iumentum aestimatus sum apud te (Psal. LXXII, 23).
3 Et quae tamen comparatio, cum ille pereuntes redemerit, nos immolemus? ille servos ad libertatem vocaverit, nos liberis irrogemus captivitatem? Sed quis similis Deo (Psal. LXXXVIII, 9)?